Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.44 Cic. Acad. Pos. 1.46 () >>Cic. Acad. Pos. 1.46

1.45itaque Arcesilas negabat esse quicquam quod sciri posset, ne illud quidem ipsum quod Socrates sibi reliquisset, ut nihil scire se sciret; [Note] sic omnia latere censebat [Note] in occulto neque esse quicquam quod cerni aut intellegi posset; [Note] quibus de causis nihil oportere neque profiteri neque affirmare quemquam [Note] neque assensione [Note] approbare, cohibereque semper et ab omni lapsu continere temeritatem, quae tum [Note] [Note] esset insignis cum [Note] aut falsa aut incognita res approbaretur, neque hoc quicquam esse [Note] turpius quam cognitioni et perceptioni assensionem [Note] approbationemque praecurrere. huic rationi quod erat consentaneum faciebat, ut contra omnium sententias disserens [Note] de sua plerosque [Note] deduceret, [Note] ut cum in eadem re paria contrariis in partibus momenta rationum invenirentur facilius ab utraque parte assensio [Note] sustineretur. 1.46Hanc Academiam novam appellant, quae mihi vetus videtur, si quidem Platonem ex illa vetere numeramus, cuius in libris nihil affirmatur et in utramque partem multa disseruntur,

-- --

de omnibus quaeritur nihil certi dicitursed tamen illa quam exposuisti [Note] vetus, haec nova nominetur. quae usque ad Carneadem perducta, [Note] qui quartus ab Arcesila fuit, in eadem Arcesilae ratione permansit. Carneades autem nullius philosophiae partis ignarus et, ut cognovi ex is qui illum audierant maximeque ex Epicureo [Note] Zenone, qui cum ab eo plurimum dissentiret unum tamen praeter ceteros mirabatur, incredibili quadam fuit facultate et to [Note] * * * quid autem stomachatur [Note] Mnesarchus, quid Antipater digladiatur [Note] [Note] cum Carneade tot voluminibus? *



Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.44 Cic. Acad. Pos. 1.46 () >>Cic. Acad. Pos. 1.46

Powered by PhiloLogic